TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Jam ergo his praejactis, per quae venit ad collocutionem cum illa muliere, videamus quae restant plena mysteriis, et gravida sacramentis. « Oportebat autem, inquit, eum transire per Samariam. Venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob filio suo Joseph. Erat autem ibi fons Jacob. » Puteus erat: sed omnis puteus fons, non omnis fons puteus: Ubi enim aqua de terra manat, et usui praebetur haurientibus, fons dicitur: sed si in promptu et superficie sit, fons tantum dicitur; si autem in alto et profundo sit, ita puteus vocatur, ut fontis nomen non amittat.