Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem judicatis; ego non judico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego judico, judicium meum verum est. Quare judicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Jesu? Si solus esses, falsum esset judicium tuum; et ideo verum judicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, judicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, judicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Jesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Jesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.