Et credidistis, inquit, quia a Deo exivi. Exivi a Patre et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. Plane credidimus. Neque enim propterea debet incredibile videri, quia sic ad mundum veniens exiit a Patre, ut non desereret Patrem; et sic vadit ad Patrem relicto mundo, ut non deserat mundum. Exiit enim a Patre, quia de Patre est: in mundum venit, quia mundo suum corpus ostendit quod de Virgine assumpsit. Reliquit mundum corporali discessione, perrexit ad Patrem hominis ascensione, nec mundum deseruit praesentiae gubernatione.