Quod vero Joannes evangelista subjungit, Ut sermo Jesu impleretur quem dixit, significans qua morte esset moriturus: si mortem crucis hic velimus accipere, tanquam ideo dixerint Judaei, Nobis non licet interficere quemquam, quia interfici aliud est, aliud crucifigi; non video quomodo id possit consequenter intelligi, cum hoc ad Pilati verba responderint, quibus eis dixerat, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum. Numquid ergo eum non poterant accipere, et ipsi eum crucifigere, si par tale genus supplicii interfectionem cujusquam vitare cupiebant? Quis autem non videat quam sit absurdum eis licere quemquam crucifigere, quibus non licet quemquam interficere? Quid quod ipse Dominus eamdem mortem suam, id est mortem crucis, etiam interfectionem vocat, sicut legimus apud Marcum, ubi ait: « Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et damnabunt eum morte, et tradent eum Gentibus; et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum, et tertia die resurget » 7Marc. X, 33, 34? Nimirum ergo ista dicendo significavit Dominus qua esset morte moriturus: non quod hic mortem crucis vellet intelligi, sed quod eum Judaei fuissent Gentibus tradituri, hoc est Romanis. Nam Pilatus Romanus erat, eumque in Judaeam Romani praesidem miserant. Ut ergo iste sermo Jesu impleretur, id est, ut eum sibi traditum Gentes interficerent, quod Jesus futurum esse praedixerat; ideo Pilatus qui judex Romanus erat, cum vellet eum reddere Judaeis, ut secundum Legem suam judicarent eum, noluerunt eum accipere dicentes, Nobis non licet interficere quemquam. Ac sic impletus est sermo Jesu, quem de sua morte praedixit, ut eum a Judaeis traditum interficerent Gentes; minore scelere quam Judaei, qui se isto modo ab ejus interfectione velut alienos facere voluerunt, non ut eorum innocentia, sed ut dementia monstraretur.