Et opus erat Domino baptizari? Et ego interrogans cito respondeo: Opus erat Domino nasci? opus erat Domino crucifigi? opus erat Domino mori? opus erat Domino sepeliri? Si ergo tantam suscepit pro nobis humilitatem, baptismum non erat suscepturus? Et quid profuit quia suscepit baptismum servi? Ut tu non dedignareris suscipere baptismum Domini. Intendat Charitas vestra. Futuri erant aliqui in Ecclesia excelsioris gratiae catechumeni. Fit enim aliquando ut videas catechumenum abstinentem ab omni concubitu, valefacientem saeculo, renuntiantem omnibus quae possidebat, distribuentem pauperibus; et catechumenus est, instructus etiam forte doctrina salutari supra multos fideles. Timendum est huic ne dicat apud semetipsum de Baptismate sancto quo peccata dimittuntur: Quid plus accepturus sum? Ecce ego melior sum illo fideli et illo fideli: cogitans fideles aut conjugatos, aut forte idiotas, aut habentes et possidentes res suas, quas ipse distribuit jam pauperibus, et meliorem se esse arbitrans quam ille qui jam baptizatus est, dedignetur venire ad Baptismum, dicens, Hoc sum accepturus quod habet ille et ille; et proponat sibi illos quos contemnit, et quasi sordeat illi hoc accipere quod acceperunt inferiores, quia jam videtur ipse sibi melior: et tamen omnia peccata super illum sunt, et nisi venerit ad salutarem Baptismum, ubi peccata solvuntur, cum omni excellentia sua non potest intrare in regnum coelorum. Sed ut illam excellentiam invitaret. Dominus ad baptismum suum, ut peccata illi dimitterentur, venit ipse ad baptismum servi sui; et cum ipse non haberet quod ei dimitteretur, nec quod in illo lavaretur, suscepit a servo baptismum; et tanquam allocutus est filium superbientem et extollentem se, ac dedignantem forte accipere cum idiotis unde ei possit salus venire, et quasi dicens: Quantum te extendis? quantum extollis? quanta est excellentia tua? quanta gratia tua? major potest esse quam mea? si ego veni ad servum, tu dedignaris venire ad Dominum? si ego suscepi baptismum servi, tu dedignaris a Domino baptizari?