TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Accipite itaque, charissimi, quid hic sentiam, sine praejudicio, si vos melius aliquid senseritis. Magistrum enim unum omnes habemus, et in una schola condiscipuli sumus. Hoc ergo sentio, et videte si non aut verum est, aut propinquat veritati quod sentio. In Samaria biduum fecit, et crediderunt in eum Samaritani: tot dies in Galilaea fecit, et non in eum crediderunt Galilaei. Retexite vel recolite memoria hesterni diei et lectionem et sermonem. Venit in Samariam, ubi eum primo mulier illa praedicaverat, cum qua ad puteum Jacob locutus erat magna mysteria: eo viso Samaritani et audito crediderunt in eum propter verbum mulieris, et firmius crediderunt propter verbum ejus, et plures crediderunt: sic scriptum est. Ibi facto biduo 2quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40] , sicut hesterno die nos commendasse meministis, pergit in Galilaeam, et venit in civitatem Canam Galilaeae, ubi aquam vinum fecit. Ibi autem quando aquam in vinum convertit, sicut scribit ipse Joannes, crediderunt in eum discipuli ejus (Joan. II, 1-11) : et utique plena erat domus turbis convivantium. Factum est tam magnum miraculum, et non in eum crediderunt nisi discipuli ejus. Hanc civitatem Galilaeae modo repetivit. Et ecce quidam regulus, cujus filius infirmabatur, venit ad eum, et rogare coepit ut descenderet, ad illam civitatem vel domum, et sanaret filium ejus; incipiebat enim mori. Qui rogabat, non credebat? Quid a me exspectas audire? Dominum interroga quid de illo senserit. Rogatus enim talia respondit: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Arguit hominem in fide tepidum, aut frigidum, aut omnino nullius fidei: sed tentare cupientem de sanitate filii sui, qualis esset Christus, quis esset, quantum posset. Verba enim rogantis audivimus, cor diffidentis non videmus: sed ille pronuntiavit, qui et verba audivit et cor inspexit. Denique et ipse Evangelista testimonio narrationis suae ostendit quia nondum crediderat, qui venire ad domum suam Dominum cupiebat, ad sanandum filium ejus. Nam posteaquam ei nuntiatum est sanum esse filium ejus, et invenit ea hora sanatum, qua hora Dominus dixerat, Vade, filius tuus vivit; et credidit, inquit, ipse, et domus ejus tota. Si ergo propterea credidit ipse et domus ejus tota, quia nuntiatus est ei filius ejus sanus, et comparavit horam nuntiantium horae praenuntiantis; quando rogabat, nondum credebat. Samaritani nullum signum exspectaverant, verbo ejus tantummodo crediderant. cives autem ejus audire meruerunt, Nisi signa et prodigia videritis, non creditis; et ibi tamen facto tanto miraculo, non credidit nisi ipse et domus ejus. Ad solum sermonem crediderunt plures Samaritani: ad illud miraculum sola illa domus credidit, ubi factum est. Quid igitur, fratres, quid nobis commendat Dominus? Tunc Galilaea Judaeae patria erat Domini, quia ibi nutritus est: nunc vero quia portendit aliquid res illa; non enim sine causa dicta sunt prodigia, nisi quia aliquid portendunt: prodigium enim appellatum est quasi porrodicium, quod porro dicat, porro significet, et aliquid futurum esse portendat: quia ergo aliquid illa omnia portendebant, aliquid illa omnia praedicebant, faciamus modo nos patriam Domini nostri Jesu Christi secundum carnem (non enim habuit patriam in terra, nisi secundum carnem, quam accepit in terra); faciamus ergo patriam Domini populum Judaeorum. Ecce in patria sua honorem non habet. Modo attende Judaeorum turbas, attende jam gentem illam dispersam toto orbe terrarum, et evulsam radicibus suis; attende ramos fractos, concisos, dispersos, aridos, quibus fractis inseri meruit oleaster 3Rom. XI, 17: vide turbam Judaeorum, quid dicit modo? Quem colitis, quem adoratis, frater noster erat. Et nos respondeamus, Propheta in patria sua honorem non habet. Denique illi ambulantem Dominum Jesum in terra, facientemque miracula; caecos illuminantem, surdis aures aperientem, mutorum ora solventem, paralyticorum membra stringentem, super mare ambulantem, ventis imperantem et fluctibus, mortuos suscitantem; tanta signa facientem viderunt, et vix inde pauci crediderunt. Populo Dei loquor: tam multi credidimus, quae signa vidimus? Illud ergo quod factum est tunc, hoc quod nunc agitur portendebat. Judaei fuerunt vel sunt similes Galilaeis; nos similes illis Samaritanis. Evangelium audivimus, Evangelio consensimus, per Evangelium in Christum credidimus; nulla signa vidimus, nulla exigimus.

Notes

  1. 2. quo numero dierum mystice commendatus est duorum numerus praeceptorum, in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40] , sicut hesterno die nos commendasse meministis
  2. 3. Rom. XI, 17