TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. Quid est hoc? Audistis verba Evangelii, intenti accepistis: ecce repeto, ut agnoscatis quid exigatis. De diabolo Dominus ea dicebat quae de diabolo dici a Domino debuerunt. Ille homicida erat ab initio, verum est; nam primum hominem occidit: et in veritate non stetit; quia de veritate lapsus est. Cum loquitur mendacium, utique ipse diabolus, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus. In his verbis quidam patrem diabolum habere putaverunt, et quaesierunt quis esset diaboli pater. Hic vero detestabilis error Manichaeorum invenit adhuc qua deciperet imperitos. Solent enim dicere: Puta diabolus angelus fuit, et lapsus est; ab illo coepit peccatum, sicut dicitis: Pater ejus quis erat? Nos contra: Quis enim nostrum aliquando dixit diabolum habere patrem? Et illi contra: Dominus dicit, Evangelium loquitur, de diabolo dicens, ait, Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit; quia veritas non est in eo: cum loquitur mendacium, de propriis loquitur; quia mendax est, et pater ejus.