Sed dicit aliquis: Si mali quando persequuntur bonos propter nomen Christi, propter justitiam boni patiuntur, profecto propter justitiam haec eis mali faciunt; quod si ita est, ergo et quando boni malos propter justitiam persequuntur, propter justitiam etiam mali patiuntur. Si enim possunt mali persecutionem facere bonis propter nomen Christi, cur non possunt mali persecutionem pati a bonis propter nomen Christi; et quid est, nisi propter justitiam? Nam si non propter quod boni faciunt, propter hoc mali patiuntur; quia faciunt boni propter justitiam, patiuntur mali propter injustitiam: nec mali ergo propter hoc possunt facere propter quod boni patiuntur, quia faciunt mali propter injustitiam, patiuntur boni propter justitiam. Quomodo ergo erit verum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum; cum illi non propter nomen Christi faciunt, id est, non propter justitiam, sed propter iniquitatem suam? Haec quaestio ita solvitur, si eo modo intelligamus dictum, Haec omnia facient vobis propter nomen meum, ut totum referatur ad justos; tanquam dictum sit, Haec omnia patiemini ab eis propter nomen meum: ut hoc sit, facient vobis, quod est, patiemini ab eis. Si autem propter nomen meum sic accipitur, tanquam diceret, propter nomen meum quod in vobis oderunt; ita potest accipi, et propter justitiam quam in vobis oderunt: ac per hoc boni cum persecutionem faciunt malis, possunt recte dici et propter justitiam facere, quam diligendo persequuntur malos; et propter iniquitatem, quam oderunt in ipsis malis: ita ergo et ipsi mali possunt dici pati, et propter iniquitatem quae in illis punitur, et propter justitiam quae in eorum poena exercetur.