Deinde magis magisque pandens quomodo clarificet Patrem Filius: Sicut dedisti, inquit, ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam. Omnem carnem dixit omnem hominem, a parte totum significans; quemadmodum rursus a parte superiore significatus est homo totus, ubi ait Apostolus, Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit 3Rom. XIII, 1 . Quid enim dixit, Omnis anima, nisi, omnis homo? Et hoc autem quod potestas Christo a Patre data est omnis carnis, secundum hominem intelligendum est: nam secundum Deum omnia per ipsum facta sunt 4Joan. I, 3, et in ipso condita sunt omnia in coelo et in terra, visibilia et invisibilia 5Coloss. I, 16. Sicut ergo dedisti ei potestatem, inquit, omnis carnis, ita te glorificet Filius tuus, id est, notum te faciat omni carni quam dedisti ei. Sic enim dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.