TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed addidit: Quotquot autem receperunt eum. Quid eis praestitit? Magna benevolentia! Magna misericordia! Unicus natus est, et noluit manere unus. Multi homines cum filios non habuerint, peracta aetate adoptant sibi; et voluntate faciunt quod natura non potuerunt: hoc faciunt homines. Si autem aliquis habeat filium unicum, gaudet ad illum magis; quia solus omnia possessurus est, et non habebit qui cum eo dividat haereditatem, ut pauperior remaneat. Non sic Deus: Unicum eumdem ipsum quem genuerat, et per quem cuncta creaverat, misit in hunc mundum, ut non esset unus, sed fratres haberet adoptatos. Non enim nos nati sumus de Deo, quomodo ille Unigenitus, sed adoptati per gratiam ipsius. Ille enim venit Unigenitus solvere peccata, quibus peccatis implicabamur, ne adoptaret nos propter impedimentum eorum: quos sibi fratres facere volebat, ipse solvit, et fecit cohaeredes. Sic enim dicit Apostolus, Si autem filius, et haeres per Deum 13Galat. IV, 7 : et iterum, Haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi 14Rom. VIII, 17 . Non timuit ille habere cohaeredes; quia haereditas ejus non fit angusta, si multi possederint. Illi ipsi certe illo possidente fiunt haereditas ipsius, et ipse vicissim fit haereditas ipsorum. Audi quomodo ipsi fiant haereditas ipsius: Dominus dixit ad me, Filius meus es tu; ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam 15Psal. II, 7, 8 . Ille quomodo fit haereditas eorum? Dicit in Psalmo: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei 16Psal. XV, 5 . Et nos illum possideamus, et ipse nos possideat: ille nos possideat, sicut Dominus; nos illum possideamus sicut salutem, nos possideamus sicut lucem. Quid ergo dedit his qui receperunt illum? Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: ut teneant lignum, et mare transeant.

Notes

  1. 13. Galat. IV, 7
  2. 14. Rom. VIII, 17
  3. 15. Psal. II, 7, 8
  4. 16. Psal. XV, 5