TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

In lectione evangelica quae hanc antecedit, dixerat Dominus: Non vos me elegistis; sed ego elegi vos, et posu vos, ut eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. De quibus verbis jam nos quod Dominus dedit, disseruisse meministis. Hic autem dicit, sequenti scilicet lectione, quam modo cum recitaretur, audistis: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Ac per hoc intelligere debemus hunc esse fructum nostrum de quo ait, Ego vos elegi ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et quod adjunxit, Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis: tunc utique dabit nobis, si diligamus invicem; cum et hoc ipsum ipse dederit nobis, qui nos elegit non habentes fructum, quia non eum nos elegeramus; et posuit nos ut fructum afferamus, hoc est, invicem diligamus: quem fructum sine illo habere non possumus, sicut palmites facere sine vite nihil possunt. Charitas ergo est fructus noster, quam definit Apostolus, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta 1I Tim. I, 5 . Hac diligimus invicem, hac diligimus Deum. Neque enim vera dilectione diligeremus invicem, nisi diligentes Deum Diligit enim unusquisque proximum tanquam seipsum, si diligit Deum: nam si non diligit Deum, non diligit seipsum. In his enim duobus praeceptis charitatis tota Lex pendet et Prophetae 2Matth. XXII, 40: hic est fructus noster. De fructu itaque nobis mandans, Haec mando, inquit, vobis, ut diligatis invicem. Unde et apostolus Paulus, cum contra opera carnis commendare fructum spiritus vellet, a capite hoc posuit, Fructus, inquit, spiritus charitas est: ac deinde caetera tanquam ex isto capite exorta et religata contexuit, quae sunt, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 3Galat. V, 22 . Quis autem bene gaudet, qui bonum non diligit unde gaudet? Quis pacem veram, nisi cum illo potest habere quem veraciter diligit? Quis est longanimis in bono perseveranter manendo, nisi ferveat diligendo? Quis est benignus, nisi diligat cui opitulatur? Quis bonus, nisi diligendo efficiatur? Quis salubriter fidelis, nisi ea fide quae per dilectionem operatur? Quis utiliter mansuetus, cui non dilectio moderetur? Quis ab eo continet unde turpatur, nisi diligat unde honestatur? Merito itaque magister bonus dilectionem sic saepe commendat, tanquam sola praecipienda sit, sine qua non possunt prodesse caetera bona, et quae non potest haberi sine caeteris bonis, quibus homo efficitur bonus.

Notes

  1. 1. I Tim. I, 5
  2. 2. Matth. XXII, 40
  3. 3. Galat. V, 22