Nunc audite de resurrectione corporum, non me, sed Dominum locuturum, propter eos qui resurrexerunt surgendo a morte, inhaerendo vitae. Cui vitae? Quae non novit mortem. Quare non novit mortem? Quia nescit mutabilitatem. Quare nescit mutabilitatem? Quia vita est in semetipso. Et potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Quod judicium, quale judicium? Nolite mirari hoc, quia dixi, Dedit ei potestatem et judicium facere. Quia venit hora. Non addidit, et nunc est: ergo horam quamdam vult insinuare in fine saeculi. Hora nunc est ut resurgant mortui, hora erit in fine saeculi ut resurgant mortui: sed resurgant nunc in mente, tunc in carne; resurgant nunc in mente per Verbum Dei Filium Dei, resurgant tunc in carne per Verbum Dei carnem factum, filium hominis. Neque enim ad judicium vivorum et mortuorum Pater ipse venturus est: nec tamen recedit a Filio Pater. Quomodo ergo non ipse venturus est? Quia non ipse videbitur in judicio. Videbunt in quem pupugerunt 15Joan. XIX, 37 . Forma illa erit judex, quae stetit sub judice; illa judicabit quae judicata est: judicata est enim inique, judicabit juste. Veniet ergo forma servi, et ipsa apparebit. Etenim forma Dei quomodo appareret justis et iniquis? Nam si judicium non fieret nisi inter solos justos, appareret tanquam justis forma Dei: quia vero judicium futurum est justorum et iniquorum, nec licet ut iniqui videant Deum; Beati enim mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt 16Matth. V, 8 ; talis apparebit judex, qualis videri possit et ab eis quos coronaturus est, et ab eis quos damnaturus est. Forma ergo servi videbitur, occulta erit forma Dei. Occultus erit in servo Filius Dei, et apparebit filius hominis; quia potestatem dedit ei et judicium facere, quia filius hominis est. Et quia ipse solus apparebit in forma servi, Pater autem non apparebit, quia non est indutus forma servi; ideo superius ait, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Bene ergo dilatum est, ut ipse esset expositor qui propositor. Superius enim occultum erat; nunc jam, ut arbitror, manifestum est quia dedit ei potestatem et judicium facere, quia Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia judicium per illam formam futurum est, quam non habet Pater. Et quale judicium? Nolite mirari hoc; quia venit hora: non ea quae nunc est, ut resurgant animae; sed quae futura est, ut resurgant corpora.