TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

« Non crediderunt ergo Judaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocarent parentes ejus qui viderat: » id est, qui caecus fuerat, et viderat. « Et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? quomodo ergo nunc videt? Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est: quomodo autem nunc videat nescimus; aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus. Et dixerunt: Ipsum interrogate, aetatem habet, ipse de se loquatur. » Filius quidem noster est, sed juste cogeremur loqui pro infante, quia ipse pro se loqui non posset: olim loquitur, modo videt; caecum a nativitate novimus, loquentem olim scimus, videntem modo videmus: ipsum interrogate, ut instruamini; quid nobis calumniamini? Haec dixerunt parentes ejus, quia timebant Judaeos. Jam enim conspiraverant Judaei, ut si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. Jam non erat malum fieri extra synagogam. Illi expellebant, sed Christus excipiebat. Propterea parentes ejus dixerunt, Quia aetatem habet, ipsum interrogate.