Sed quid est hoc quod cum dixisset, Si opera non fecissem in eis, mox addidit, quae nemo alius fecit? Nulla quippe in operibus Christi videntur esse majora quam suscitatio mortuorum; quod scimus etiam antiquos fecisse Prophetas. Fecit enim Elias 1III Reg. XVII, 21, 22, fecit Elisaeus et cum in hac carne viveret 2IV Reg. IV, 35, et cum in suo monumento sepultus jaceret. Nam quidam portantes mortuum, cum irruentibus hostibus eo refugissent, eumque ibi posuissent, continuo resurrexit 3Id. XIII, 21. Fecit tamen aliqua Christus, quae nemo alius fecit: quod quinque millia hominum de quinque, et quatuor millia de septem panibus pavit 4Matth. XIV, 15-21, et XV, 32-38; quod super aquas ambulavit, et Petro ut hoc faceret praestitit 5Id. XIV, 25 et 29; quod aquam mutavit in vinum 6Joan. II, 9; quod aperuit oculos caeci nati 7Id. IX, 7, et alia multa quae commemorare longum est. Sed respondetur nobis, et alios fecisse quae ipse non fecit, et quae nemo alius fecit. Quis enim nisi Moyses Aegyptios plagis tot tantisque percussit 8Exod. VII-XII, diviso mari populum duxit 9Id. XIV, 21-29, manna de coelo esurientibus impetravit 10Id. XVI, aquam de Petra sitientibus fudit 11Id. XVII, 6? Quis nisi Jesus Nave populo transituro Jordanis fluenta divisit 12Josue III, et currentem solem emissa ad Deum oratione frenavit et fixit 13Id. X, 12-14? Quis praeter Samson propter suam sitim maxilla mortui asini exundante satiatus est 14Judic. XV, 19? Quis praeter Eliam curru igneo in alta subvectus est 15IV Reg. II, 11? Quis praeter Elisaeum, quod paulo ante commemoravi, sepulto suo cadavere, cadaver alterius reddidit vitae? Quis praeter Danielem inter ora inclusorum secum leonum esurientium vixit innocuus 16Dan. VI, 22? Quis praeter tres viros, Ananiam, Azariam, Misaelem, in flammis ardentibus et non urentibus deambulavit illaesus 17Id. III, 93?
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. III Reg. XVII, 21, 22
- 2. IV Reg. IV, 35
- 3. Id. XIII, 21
- 4. Matth. XIV, 15-21, et XV, 32-38
- 5. Id. XIV, 25 et 29
- 6. Joan. II, 9
- 7. Id. IX, 7
- 8. Exod. VII-XII
- 9. Id. XIV, 21-29
- 10. Id. XVI,
- 11. Id. XVII, 6
- 12. Josue III
- 13. Id. X, 12-14
- 14. Judic. XV, 19
- 15. IV Reg. II, 11
- 16. Dan. VI, 22
- 17. Id. III, 93