TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est quod Dominus ait de Spiritu sancto, cum eum venturum esse promitteret, et docturum discipulos ejus omnem veritatem, vel eos deducturum in omni veritate: Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur? Simile est enim hoc ei quod de se ipse dixit, Non possum a me facere quidquam: sicut audio, judico 1Joan. V, 30 . Sed illud cum exponeremus, secundum hominem posse accipi diximus 2Supra, Tract. XIX-XXII: ut obedientiam suam qua factus est obediens usque ad mortem crucis 3Philipp. II, 8, praenuntiasse Filius videretur, et in judicio futuram, quo vivos et mortuos judicabit; quia hoc per id facturus est quod filius hominis est. Propter quod dixit, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio: quia in judicio non forma Dei qua aequalis est Patri, nec ab impiis videri potest, sed forma hominis apparebit, qua minoratus est etiam modico minus ab Angelis; quamvis jam in claritate, non in pristina sit humilitate venturus, conspicuus tamen futurus et bonis et malis. Hinc ait et illud: Et potestatem dedit ei judicium facere, quoniam filius hominis est 4Joan. V, 22, 27 . In quibus verbis ejus manifestatur non eam formam praesentandam esse judicio, in qua cum esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed illam quam cum semetipsum exinanisset, accepit. Semetipsum enim exinanivit formam servi accipiens 5Philipp. II, 6, 7: in qua videtur etiam ad faciendum judicium obedientiam suam commendasse, cum dixit, Non possum facere a meipso quidquam: sicut audio, judico. Adam namque per cujus unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, non sicut audivit, judicavit; quia quod audivit praevaricavit, et a semetipso fecit malum quod fecit; quia non Dei voluntatem, sed suam fecit: iste autem per cujus unius hominis obedientiam justi constituuntur multi 6Rom. V, 19, non solum obediens fuit usque ad mortem crucis, in qua est vivus judicatus a mortuis; sed obedientem se futurum promittens in ipso quoque judicio, quo est de vivis judicaturus et mortuis, Non possum, inquit, a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. Sed numquid de Spiritu sancto quod dictum est, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur, secundum hominem vel secundum assumptionem cujusquam creaturae dictum esse audebimus opinari? Solus quippe in Trinitate Filius formam servi accepit, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, id est, ut Filius Dei et filius hominis unus sit Jesus Christus; ne non Trinitas, sed quaternitas praedicetur anobis, quod absit a nobis Propter quam personam unam ex duabus substantiis divina humanaque constantem, aliquando secundum id quod Deus est loquitur, ut est illud quod ait, Ego et Pater unum sumus 7Joan. X, 30 : aliquando secundum id quod homo est, sicuti est illud, Quoniam Pater major me est 8Id. XIV, 28 ; secundum quod accepimus esse ab eo dictum et hoc unde nunc disputo, Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, judico. In persona vero Spiritus sancti quomodo accipiamus quod ait, Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur; cum in ea non sit alia divinitatis, alia humanitatis, vel alterius creaturae cujuscumque substantia, magna exoritur difficultas.

Notes

  1. 1. Joan. V, 30
  2. 2. Supra, Tract. XIX-XXII
  3. 3. Philipp. II, 8
  4. 4. Joan. V, 22, 27
  5. 5. Philipp. II, 6, 7
  6. 6. Rom. V, 19
  7. 7. Joan. X, 30
  8. 8. Id. XIV, 28