TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prima est ergo libertas, carere criminibus. Ideo et apostolus Paulus quando elegit ordinandos vel presbyteros vel diaconos, et quicumque ordinandus est ad praeposituram Ecclesiae, non ait, Si quis sine peccato est; hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur: sed ait, Si quis sine crimine est 24I Tim. III, 10, et Tit. I, 6 , sicuti est homicidium, adulterium, aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium, et caetera hujusmodi. Cum coeperit ea non habere homo (debet autem non habere omnis christianus homo), incipit caput erigere ad libertatem: sed ista inchoata est, non perfecta libertas. Quare, inquit aliquis, non est perfecta libertas? Quia « video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non enim quod volo ago, ait, sed quod odi illud facio » 25Galat. V, 17. « Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, ut non ea quae vultis illa faciatis. » Ex parte libertas, ex parte servitus: nondum tota, nondum pura, nondum plena libertas, quia nondum aeternitas. Habemus enim ex parte infirmitatem, ex parte accepimus libertatem. Quidquid peccatum est a nobis, antea deletum est in Baptismo. Numquid quia deleta est tota iniquitas, nulla remansit infirmitas? Si non remansisset, sine peccato hic viveremus. Quis autem audeat hoc dicere nisi superbus, nisi misericordia liberatoris indignus, nisi qui seipsum vult decipere, et in quo veritas non est? Ergo ex eo quod remansit aliquid infirmitatis, audeo dicere, ex qua parte servimus Deo, liberi sumus: ex qua parte servimus legi peccati, adhuc servi sumus. Unde dicit Apostolus quod dicere coeperamus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem. Ecce unde liberi, unde condelectamur legi Dei: libertas enim delectat. Nam quamdiu timore facis quod justum est, non Deus te delectat. Quamdiu adhuc servus facis, te non delectat: delectet te, et liber es. Noli timere poenam, sed ama justitiam. Nondum potes amare justitiam? time vel poenam, ut pervenias ad amandam justitiam.

Notes

  1. 24. I Tim. III, 10, et Tit. I, 6
  2. 25. Galat. V, 17