Prorsus falsitas invenit quod diceret, et non inveniret veritas quid responderet? Audiamus quid dicant, audiamus quid audiant: Unum, inquiunt, patrem habemus Deum. Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me: ego enim ex Deo processi et veni. Neque enim a meipso veni, sed ille me misit. Dicitis Deum patrem, agnoscite me vel fratrem. Verumtamen erexit intelligentibus cor, et illud tetigit quod solet dicere, Non a meipso veni, ille me misit, a Deo processi et veni. Mementote quid soleamus dicere, Ab illo venit; et a quo venit, cum illo venit. Christi ergo missio, est incarnatio. Quod vero de Deo processit Verbum, aeterna processio est: non habet tempus, per quem factum est tempus. Nemo dicat in corde suo: Antequam esset Verbum, quomodo erat Deus? Nunquam dicas: Antequam esset Verbum Dei. Nunquam Deus sine Verbo fuit; quia Verbum est manens, non transiens; Deus, non sonus; per quem factum est coelum et terra, non quod praeteriit cum iis quae facta sunt super terram. Ergo ab illo processit ut Deus, ut aequalis, ut Filius unicus, ut Verbum Patris: et venit ad nos, quia Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis 7Joan. I, 14. Adventus ejus, humanitas ejus: mansio ejus, divinitas ejus: divinitas ejus quo imus, humanitas ejus qua imus. Nisi nobis fieret qua iremus, nunquam ad illum manentem perveniremus.