Sed sollicitus es forte, et dicis: Foris baptizatus, timeo ne inde sim reus, quia foris accepi. Jam coepisti cognoscere quid gemendum sit: verum dicis, quia reus es; non quia accepisti, sed quia foris accepisti. Tene ergo quod accepisti, emenda quod foris accepisti: accepisti rem columbae, praeter columbam: duo sunt quae audis; Accepisti, et, Praeter columbam accepisti: quod accepisti, approbo; quia foris accepisti, improbo. Tene ergo quod accepisti; non mutatur, sed agnoscitur: character est Regis mei, non ero sacrilegus; corrigo desertorem, non immuto characterem.