Quid igitur, fratres? Si omnis qui audivit a Patre et didicit, ipse venit ad Christum, Christus nihil hic docuit? Quid quod Patrem magistrum homines non viderunt, Filium viderunt? Filius dicebat, sed Pater docebat. Ego cum homo sim, quem doceo? quem, fratres, nisi eum, qui audivit verbum meum? Si ego cum homo sim, illum doceo qui audit verbum meum; illum docet et Pater, qui audit Verbum ejus: si illum docet Pater qui audit Verbum ejus; quaere quid sit Christus, et invenies Verbum ejus: In principio erat Verbum. Non, In principio fecit Deus Verbum; quomodo, In principio fecit Deus coelum et terram 16Gen. I, 1 : ecce quia non est creatura. Disce trahi ad Filium a Patre; doceat te Pater, audi Verbum ejus. Quod Verbum ejus, inquis, audio? In principio erat Verbum; non factum est, sed erat: Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quomodo homines in carne constituti audiant tale Verbum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 17Joan. I, 1, 14 .