TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Respondit ei turba: Nos audicimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Et quis est iste Filius hominis? Memoriter tenuerunt quod Dominus dicebat assidue se esse Filium hominis. Nam hoc loco non ait, Si exaltatus fuerit a terra Filius hominis: sed superius dixerat, quod hesterno die lectum atque tractatum est, quando nuntiati sunt Gentiles illi, qui eum videre cupiebant. Venit hora ut glorificetur Filius hominis 20Joan. XII, 25, 23. Hoc itaque isti animo retinentes, et quod nunc ait, Cum exaltatus fuero a terra, mortem crucis intelligentes, quaesierunt ab illo, et dixerunt: Nos audivimus ex Lege quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis, Oportet exaltari Filium hominis? Quis est enim iste Filius hominis? Si enim Christus est, inquiunt, manet in aeternum: si manet in aeternum, quomodo exaltabitur a terra: id est, quomodo crucis passione morietur? Hoc enim eum dixisse intelligebant, quod facere cogitabant. Non ergo eis verborum istorum obscuritatem aperuit infusa sapientia, sed stimulata conscientia.

Notes

  1. 20. Joan. XII, 25, 23