Sed quod dixi jam dudum, fratres, illi pellunt, excipit Dominus: magis enim quia expulsus est, christianus factus est. Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras, et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei? Modo lavat faciem cordis. Respondit ille, et ait, quasi adhuc inunctus, Quis est, Domine, ut credam in eum? Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. Missus est ille, iste lavans faciem in Siloe, quod interpretatur Missus. Denique jam facie lota cordis et mundata conscientia, agnoscens eum non filium hominis tantum, quod ante crediderat, sed jam Filium Dei qui carnem susceperat, ait: Credo, Domine. Parum est, Credo; vis videre qualem credat? Procidens adoravit eum.