Lectio ista de sancto Evangelio excellentiam divinitatis Domini nostri Jesu Christi, et humilitatem hominis qui meruit dici amicus sponsi, nos docet; ut distinguamus quid intersit inter hominem hominem, et hominem Deum. Quia homo Deus Dominus noster Jesus Christus, Deus ante omnia saecula, et homo in nostro saeculo: Deus de Patre, homo de Virgine, unus tamen atque idem Dominus et salvator Jesus Christus, Filius Dei, Deus et homo. Joannes vero excellentis gratiae missus ante ipsum; illuminatus ab illo qui lumen est. De Joanne enim dictum est, Non erat ille lumen, sed ut testimonium perhiberet de lumine 1Joan. I, 8 . Potest quidem dici lumen, et bene dicitur et ipse lumen; sed illuminatum, non illuminans. Aliud est enim lumen quod illuminat, et aliud lumen quod illuminatur: nam et oculi nostri lumina dicuntur, et tamen in tenebris patent, et non vident. Lumen autem illuminans a seipso lumen est, et sibi lumen est, et non indiget alio lumine ut lucere possit, sed ipso indigent caetera ut luceant.