Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus ejicietur foras, jam fidelium neminem tentat? Imo vero tentare non cessat. Sed aliud est intrinsecus regnare, aliud forinsecus oppugnare: nam et munitissimam civitatem aliquando hostis oppugnat, nec expugnat. Et si aliqua tela ejus missa perveniunt, admonet Apostolus unde non laedant; commemorat loricam et scutum fidei 12I Thess. V, 8. Et si aliquando vulnerat, adest qui sanat. Quia sicut pugnantibus dictum est, Haec scribo vobis, ut non peccetis: ita qui vulnerantur, quod sequitur audiunt, Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; ipse est propitiatio peccatorum nostrorum 13I Joan. II, 1, 2 . Quid enim oramus cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra, nisi ut vulnera nostra sanentur? Et quid aliud petimus cum dicimus, Ne nos inferas in tentationem 14Matth. VI, 12, 13 , nisi ut ille qui insidiatur, vel certat extrinsecus, nulla irrumpat ex parte, nulla nos fraude, nulla nos possit virtute superare? Quantaslibet tamen adversum nos erigat machinas, quando non tenet locum cordis ubi fides habitat, ejectus est foras. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabit qui custodit 15Psal. CXXVI, 1. Nolite ergo de vobis ipsis praesumere, si non vultis foras ejectum diabolum intro iterum revocare.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 12. I Thess. V, 8
- 13. I Joan. II, 1, 2
- 14. Matth. VI, 12, 13
- 15. Psal. CXXVI, 1