Nam de prophetia convincimus contradicentes Paganos. Quis est Christus, dicit Paganus? Cui respondemus: Quem praenuntiaverunt Prophetae. Et ille: Qui Prophetae? Recitamus Isaiam, Danielem, Jeremiam, alios sanctos Prophetas; dicimus quam longe ante illum venerint, quanto tempore adventum ejus praecesserint. Hoc ergo respondemus: Praevenerunt eum Prophetae, praedixerunt eum esse venturum Respondet aliquis eorum: Qui Prophetae? Nos recitamus, qui nobis quotidie recitantur. Et ille: Qui sunt hi Prophetae? Nos respondemus: Qui et praedixerunt ea quae fieri videmus. Et ille: Vos, inquit, vobis ista finxistis, vidistis ea fieri, et quasi ventura praedicta essent, in libris quibus voluistis conscripsistis. Hic contra inimicos Paganos occurrit nobis aliorum testimonium inimicorum. Proferimus codices a Judaeis, et respondemus: Nempe et vos et illi, fidei nostrae estis inimici. Ideo sparsi sunt per gentes, ut alios ex aliis convincamus inimicis Codex Isaiae proferatur a Judaeis, videamus si non ibi lego, « Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente fuit sine voce, sic non aperuit os suum. In humilitate judicium ejus sublatum est; livore ejus sanati sumus; omnes ut oves erravimus, et ipse traditus est pro peccatis nostris » 12Isai. LIII, 5-8. Ecce lucerna una. Alia proferatur, Psalmus aperiatur, etiam inde praedicta passio Christi recitetur. « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem. Apud te laus mea; in Ecclesia magna confitebor tibi. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae: et adorabunt in conspectu ejus universae patriae gentium; quia Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium » 13Psal. XXI, 17 29. Erubescat unus inimicus, quia codicem mihi ministrat alius inimicus. Sed ecce de codicibus prolatis ab uno inimico alterum vici: et ipse qui mihi codicem protulit, non relinquatur; ab illo proferatur, unde et ipse vincatur. Lego alium prophetam, et invenio Dominum loquentem ad Judaeos: Non est mihi voluntas in vobis, divit Dominus, nec accipiam sacrificium de manibus vestris: quoniam ab ortu solis usque ad occasum, sacrificium mundum offertur nomini meo 14Malach. I, 10 et 11 . Non venis, Judaee, ad sacrificium mundum; convinco te immundum.