TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Discit Joannes eum quem noverat: sed in eo discit in quo eum non noverat; in quo noverat non discit. Et quid noverat? Dominum. Quid non noverat? Potestatem dominici baptismi in nullum hominem a Domino transituram, sed ministerium plane transiturum: potestatem a Domino in neminem, ministerium et in bonos et in malos. Non exhorreat columba ministerium malorum, respiciat Domini potestatem. Quid tibi facit malus minister, ubi bonus est Dominus? Quid te impedit malitiosus praeco, si est benevolus judex? Joannes didicit per columbam hoc. Quid est quod didicit? Ipse repetat: Ipse mihi dixit, inquit, Super quem videris Spiritum descendentem, tanquam columbam, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Non ergo te decipiant, o columba, seductores, qui dicunt, Nos baptizamus. Columba, agnosce quid docuit columba. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto. Per columbam discitur quia hic est; et tu ejus potestate putas te baptizari, cujus ministerio baptizaris? Si hoc putas, nondum es in corpore columbae; et si non es in corpore columbae, non mirandum quia simplicitatem non habes. Simplicitas enim maxime per columbam designatur.