TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Commoti sunt ergo Judaei, et indignati sunt; merito quidem, quod audebat homo aequalem se facere Deo: sed ideo immerito, quia in homine non intelligebant Deum. Carnem videbant, Deum nesciebant: habitaculum cernebant, habitatorem ignorabant. Caro illa templum erat, Deus inhabitabat intus. Non ergo Jesus carnem aequabat Patri, non formam servi Domino comparabat; non quod factum est propter nos, sed quod erat quando fecit nos. Quis namque sit Christus, Catholicis loquor, nostis, quia bene credidistis: non Verbum tantum, nec caro tantum; sed Verbum caro factum est, ut habitaret in nobis. Recenseo de Verbo quod nostis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hic aequalitas cum Patre. Sed Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 4Joan. I, 1-14 : hac carne major est Pater. Ita Pater et aequalis, et major: aequalis Verbo, major carne; aequalis ei per quem fecit nos, major eo qui factus est propter nos. Ad hanc regulam sanam catholicam, quam praecipue nosse debetis, quam tenete qui nostis, a qua prorsus fides vestra labi non debet, quae nullis hominum argumentis extorquenda est cordi vestro, dirigamus ea quae intelligimus; et quae forte non intelligimus, dirigenda ad hanc regulam quandoque differamus, cum idonei fuerimus. Novimus ergo aequalem Patri Filium Dei, quia novimus in principio Deum Verbum. Quid ergo Judaei volebant eum interficere? Quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: videntes carnem, non videntes Verbum. Loquatur ergo et contra eos Verbum per carnem, et interior habitator sonet per habitaculum suum; ut qui potest, noverit quis intus habitet.

Notes

  1. 4. Joan. I, 1-14