TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Responderunt enim pontifices: Non habemus regem nisi Caesarem. Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Apertissime quippe contra Caesarem venire videretur, si regem se non habere nisi Caesarem profitentibus, alium regem vellet ingerere dimittendo impunitum, quem propter hos ausus ei tradiderant occidendum. Tradidit ergo eis illum ut crucifigeretur. Sed numquid aliud et ante cupiebat quando dicebat, Accipite eum vos, et crucifigite; vel etiam superius, Accipite eum vos, et secundum Legem vestram judicate eum? Cur autem illi tantopere noluerunt, dicentes, Nobis non licet interficere quemquam 5Joan. XVIII, 31 ; et omni modo instantes, ut non ab eis, sed a praeside occideretur, et ideo eum occidendum accipere recusantes, si nunc eum accipiunt occidendum? Aut si hoc non fit, cur dictum est, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur? An aliquid interest? Plane interest. Non est enim dictum, Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigerent eum; sed, ut crucifigeretur, id est, ut judicio ac potestate praesidis crucifigeretur. Sed ideo illis traditum dixit Evangelista, ut eos crimini implicatos, a quo alieni esse conabantur, ostenderet: non enim faceret hoc Pilatus, nisi ut id quod eos cupere cernebat, impleret. Quod autem sequitur, Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt, potest ad milites jam referri apparitores praesidis. Nam postea evidentius dicitur, Milites ergo cum crucifixissent eum 6Joan. XIV, 23 : quamvis evangelista etiamsi totum Judaeis tribuit, merito facit; ipsi enim susceperunt quod avidissime flagitaverunt, et ipsi fecerunt quidquid ut fieret extorserunt. Sed haec sequentia alio sermone tractanda sunt.

Notes

  1. 5. Joan. XVIII, 31
  2. 6. Joan. XIV, 23