TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus. Ergo et ipsum traditorem: nam si eum in manibus non haberet, non utique illo uteretur ut vellet. Proinde jam traditor traditus erat ei quem tradere cupiebat, atque ita malum tradendo faciebat, ut de illo tradito bonum fieret quod nesciebat. Sciebat enim Dominus quid faceret pro amicis, qui patienter utebatur inimicis: ac sic omnia dederat Pater in manus ejus, et in usum mala, et in effectum bona. Sciens etiam quia a Deo exiit, et ad Deum vadit: nec Deum, cum inde exiret; nec nos deserens, cum rediret.