TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Intendite, fratres: antequam veniret Dominus noster Jesus Christus ad baptismum (nam post baptismum descendit columba in qua cognovit Joannes quiddam proprium, cum ei dictum esset, Super quem videris Spiritum descendentem sicut columbam, et manentem super eum, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto ), noverat quia ipse baptizat in Spiritu sancto; sed quia tali proprietate, ut potestas ab eo non transiret in alterum, quamvis eo donante, hoc ibi didicit. Et unde probamus quia jam et hoc noverat Joannes, quia baptizaturus erat Dominus in Spiritu sancto; ut hoc intelligatur didicisse in columba, quod ita erat baptizaturus Dominus in Spiritu sancto, ut in neminem alium hominem potestas illa transiret? unde probamus? Columba jam baptizato Domino descendit: ante autem quam veniret Dominus ut baptizaretur a Joanne in Jordane, diximus quia noverat eum, illis vocibus ubi ait: Tu ad me venis, baptizari? ego a te debeo baptizari. Sed ecce Dominum noverat, noverat Filium Dei: unde probamus quod jam noverat quia ipse baptizaret in Spiritu sancto? Antequam veniret ad fluvium, cum multi ad Joannem concurrerent baptizari, ait illis, Ego quidem baptizo vos in aqua: qui autem post me venit, major me est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni 10Matth. II, 14, 11 : jam et hoc noverat. Quid ergo per columbam didicit, ne mendax postea inveniatur (quod avertat a nobis Deus opinari); nisi quamdam proprietatem in Christo talem futuram, ut quamvis multi ministri baptizaturi essent, sive justi, sive injusti, non tribueretur sanctitas Baptismi, nisi illi super quem descendit columba, de quo dictum est, Hic est qui baptizat in Spiritu sancto? Petrus baptizet, hic est qui baptizat: Paulus baptizet, hic est qui baptizat; Judas baptizet, hic est qui baptizat.

Notes

  1. 10. Matth. II, 14, 11