TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Est autem etiam falsa gloria, quando laudantes errore falluntur, sive in rebus, sive in hominibus, sive in utrisque. Nam in rebus falluntur, quando putant id bonum esse quod malum est: in hominibus autem, quando putant eum bonum esse qui malus est: in utrisque vero, quando et id quod est vitium, virtus putatur: et ipse qui propter hoc laudatur, non habet quod putatur, sive sit bonus, sive sit malus. Donare quippe res suas histrionibus, vitium est immane, non virtus: et scitis de talibus quam sit frequens fama cum laude; quia, sicut scriptum est, Laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur 2Psal. IX, 3 . Hic laudatores non falluntur in hominibus, sed in rebus: malum est enim quod bonum esse credunt. Illi autem qui hoc malo largitionis vitiosi sunt, tales utique sunt, quales eos hi qui laudant non suspicantur esse, sed cernunt. Porro si se quisquam justum fingat, et non sit, sed totum quidquid coram hominibus laudabiliter agere videtur, non agat propter Deum, hoc est propter veram justitiam, sed solam quaerat et diligat ab hominibus gloriam; illi autem apud quos frequens est ejus fama cum laude, non eum putent nisi propter Deum laudabiliter vivere, non falluntur in re, sed falluntur in homine. Quod enim bonum esse credunt, est bonum; sed quem bonum esse credunt, non est bonus. Quod si putetur, verbi gratia, bonum artium peritia magicarum, et dum quisque patriam liberasse eisdem quas omnino nescit artibus creditur, frequentem cum laude famam, quae gloria definita est, apud homines impios consequatur; errant in utroque qui laudant: et in re scilicet, quia id quod malum est, bonum putant; et in homine, quia non est quod putant. Quapropter falsa est in his tribus generibus gloria. Cum autem de aliquo per Deum et propter Deum justo, hoc est veraciter justo, causa ipsius justitiae frequens est fama cum laude; vera quidem gloria est; non tamen ea credendum est beatificari justum, sed laudantibus gratulandum est, quia recte judicant, et diligunt justum. Quanto magis ergo Dominus Christus, non sibi, sed eis profuit gloria sua, quibus profuit morte sua?

Notes

  1. 2. Psal. IX, 3