Audite autem, quia et mercenarii necessarii sunt. Multi quippe in Ecclesia commoda terrena sectantes, Christum tamen praedicant, et per eos vox Christi auditur: et sequuntur oves, non mercenarium, sed vocem pastoris per mercenarium. Audite mercenarios ab ipso Domino demonstratos: Scribae, inquit, et Pharisaei cathedram Moysi sedent: quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 11Id. XXIII, 2 . Quid aliud dixit, nisi, Per mercenarios vocem pastoris audite? Sedendo enim cathedram Moysi legem Dei docent: ergo per illos Deus docet. Sua vero illi si velint docere, nolite audire, nolite facere. Certe enim tales sua quaerunt, non quae Jesu Christi: nullus tamen mercenarius ausus est dicere populo Christi, Tua quaere, non quae Jesu Christi. Quod enim facit male, non praedicat de cathedra Christi: inde laedit unde mala facit, non unde bona dicit. Botrum carpe, spinam cave. Bene, quia intellexistis; sed propter tardiores dicam hoc idem planius. Quomodo dixi, Botrum carpe, spinam cave; cum Dominus dicat, Numquid colligunt de spinis uvam, aut de tribulis ficum 12Id. VII, 16 ? Verum est omnino; et tamen etiam verum ego dixi, Botrum carpe, spinam cave. Quia botrus aliquando de radice vitis exortus, pendet in sepe, crescit palmes, inseritur spinis, et portat fructum spina non suum. Non enim spinam vitis attulit, sed spinis palmes incubuit. Noli interrogare nisi radices. Quaere radicem spinae, extra invenis a vite quaere originem uvae, vitis hanc protulit ex radice. Cathedra ergo Moysi vitis erat: Pharisaeorum mores spinae erant. Doctrina vera per malos, palmes in sepe, botrus inter spinas. Caute lege, ne dum quaeris fructum, laceres manum: et cum audis bona dicentem, ne imiteris mala facientem. Quae dicunt facite, legite uvas: quae autem faciunt, facere nolite, cavete spinas. Etiam per mercenarios vocem pastoris audite, sed nolite esse mercenarii, cum sitis membra pastoris. Ipse autem Paulus sanctus apostolus, qui dixit, « Neminem habeo qui germane de vobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi; » alio loco inter mercenarios filiosque distinguens, videte quid dixerit: « Quidam per invidiam et contentionem; quidam vero et per bonam voluntatem Christum praedicant: quidam ex charitate, scientes quia in defensionem Evangelii positus sum; quidam vero et per contumaciam Christum annuntiant, non caste, existimantes tribulationem suscitari vinculis meis. » Isti mercenarii erant, Paulo apostolo invidebant. Quare invidebant, nisi quia temporalia requirebant? Sed quid adjungat, attendite: Quid enim? Dum omni modo, sive occasione, sive veritate Christus annuntietur; et in hoc gaudeo, sed et gaudebo 13Philipp. I, 15-18 . Veritas est Christus: veritas a mercenariis occasione annuntietur, veritas a filiis veritate annuntietur: filii aeternam haereditatem Patris patienter exspectant, mercenarii temporalem mercedem conducentis festinanter exoptant: mihi humana gloria, cui mercenarios invidere video, minuatur; et tamen per linguas et mercenariorum et filiorum divina Christi gloria diffametur, cum sive occasione, sive veritate Christus annuntietur.