Et qui vidit, inquit, testimonium perhibuit, et verum est testimonium ejus: et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Non dixit, ut et vos sciatis; sed ut credatis: scit enim qui vidit, cujus credat testimonio qui non vidit. Magis autem ad fidem credere pertinet quam videre. Nam quid est aliud credere, quam fidem accommodare? Facta sunt enim haec, inquit, ut Scriptura impleretur. Os non comminuetis ex eo. Et iterum alia Scriptura dicit, Videbunt in quem confixerunt. Duo testimonia de Scripturis reddidit singulis rebus quas factas fuisse narravit. Nam quia dixerat, Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, ad hoc pertinet testimonium, Os non comminuetis ex eo: quod praeceptum est eis qui celebrare Pascha jussi sunt ovis immolatione in veteri Lege, quae Dominicae passionis umbra praecesserat. Unde Pascha nostrum immolatus est Christus 4I Cor. V, 7 : de quo et Isaias propheta praedixerat, Sicut ovis ad immolandum ductus est 5Isai. LIII, 7 . Item quia subjunxerat dicens, Sed unus militum lancea latus ejus aperuit; ad hoc pertinet alterum testimonium, Videbunt in quem confixerunt: ubi promissus est Christus, in ea qua crucifixus est carne venturus.