Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo. Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi: Maria autem domi sedebat. Dixit ergo Martha ad Jesum: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus; sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus. Non dixit, Sed et modo rogo te ut resuscites fratrem meum. Unde enim sciebat, si fratri ejus resurgere utile fuerit? Hoc tantum dixit, Scio quia potes, si vis facis: utrum enim facias, judicii tui est, non praesumptionis meae. Sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.