TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tulerunt ergo lapidem. Jesus autem elevatis sursum oculis, dixit: Pater, gratias ago tibi, quoniam audisti me: ego autem sciebam quia semper me audis; sed propter populum qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti. Haec cum dixisset, magna voce clamavit. Fremuit, lacrymavit, voce magna clamavit. Quam difficile surgit, quem moles malae consuetudinis premit! Sed tamen surgit: occulta gratia intus vivificatur; surgit post vocem magnam. Quid est factum? Voce magna clamavit: Lazare, veni foras. Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus manus et pedes institis ; et facies illius sudario erat ligata. Quomodo processit ligatis pedibus miraris, et non miraris quia surrexit quatriduanus? In utroque potentia Domini erat, non vires mortui. Processit, et adhuc ligatus est: adhuc involutus, tamen jam foras processit. Quid significat? Quando contemnis, mortuus jaces; et si tanta quanta dixi contemnis, sepultus jaces: quando confiteris, procedis. Quid est enim procedere, nisi ab occultis velut exeundo manifestari? Sed ut confitearis, Deus facit magna voce clamando, id est, magna gratia vocando. Ideo cum processisset mortuus adhuc ligatus, confitens et adhuc reus; ut solverentur peccata ejus, ministris hoc dixit Dominus: Solvite illum, et sinite abire. Quid est, Solvite, et sinite abire? Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 34Matth. XVI, 19.

Notes

  1. 34. Matth. XVI, 19