Quanquam non desint qui etiam nos Angelis praeferant; quia pro nobis, inquiunt, non pro Angelis mortuus est Christus. Id quid est aliud, quam de impietate velle gloriari? Etenim Christus, sicut ait Apostolus, juxta tempus pro impiis mortuus est 19Rom. V, 6 . Hic ergo non meritum nostrum, sed Dei misericordia commendatur. Nam quale est ideo se velle laudari, quia vitio suo tam detestabiliter aegrotavit, ut non posset aliter quam medici morte sanari? Non est haec nostrorum gloria meritorum, sed medicina morborum. An ideo nos praeferimus Angelis, quia cum et angeli peccaverint, nihil eis tale unde sanarentur impensum est? Quasi aliquid eis vel parvum fuerit impensum, et nobis amplius. Quod si et hoc factum esset, adhuc quaeri posset utrum ideo fuisset factum, quod steteramus excellentius, an quod desperatius jacebamus. Cum vero noverimus bonorum omnium Creatorem reparandis angelis malis nihil gratiae contulisse, cur non potius intelligimus quod tanto damnabilior eorum judicata sit culpa, quanto erat natura sublimior? Tanto enim minus quam nos peccare debuerunt, quanto meliores nobis fuerunt. Nunc autem in offendendo Creatorem tanto exsecrabilius beneficio ejus ingrati exstiterunt, quanto beneficentius sunt creati; nec eis satis fuit desertores esse illius, nisi et nostri fierent deceptores. Hoc itaque nobis magnum bonum conferet, qui dilexit nos sicut dilexit Christum, ut propter ipsum cujus membra nos esse voluit, aequales Angelis sanctis simus 20Luc. XX, 36, quibus et natura inferiores conditi sumus, et peccato indigniores facti, qui eorum fieri qualescumque socii deberemus.