Modo illi quid responderunt. Coeperunt enim utcumque cognoscere, non de carnis generatione Dominum loqui, sed de vitae institutione. Et quia consuetudo Scripturarum est, quas legebant, fornicationem spiritualiter appellare, cum diis multis et falsis anima tanquam prostituta subjicitur, ad hoc responderunt: Dixerunt itaque ei, Nos ex fornicatione non sumus nati, unum patrem habemus Deum. Jam viluit Abraham. Repulsi enim sunt, quomodo repelli debuerunt ore veridico; quia talis erat Abraham, cujus facta non imitabantur, et de illius genere gloriabantur. Et mutaverunt responsionem; credo, dicentes apud semetipsos: Quotiescumque nominaverimus Abraham, dicturus est nobis, Quare non imitamini eum, de cujus genere gloriamini? Nos sanctum, justum, innocentem, tantum virum imitari non possumus: Deum dicamus patrem nostrum, videamus quid nobis dicturus est.