TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hesternam lectionem sancti Evangelii, de qua locuti sumus quod Dominus dedit, hodierna sequitur, de qua locuturi sumus quod Dominus dabit. Quaedam in Scripturis tam manifesta sunt, ut potius auditorem quam expositorem desiderent: in eis nos immorari non oportet, ut necessariis in quibus immorandum est, tempus sufficiat.