TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Evigila igitur, homo fidelis, et vigilanter audi quod illic positum est, in nomine meo: ipsum enim quodcumque, non ait, petieritis utcumque; sed, in nomine meo. Qui promisit ergo tam magnum beneficium, quid vocatur? Utique Christus Jesus: Christus significat regem, Jesus significat Salvatorem: non utique nos salvos faciet, quicumque rex, sed rex Salvator; ac per hoc quodcumque petimus adversus utilitatem salutis, non petimus in nomine Salvatoris. Et tamen ipse Salvator est, non solum quando facit quod petimus, verum etiam quando non facit; quoniam quod videt peti contra salutem, non faciendo potius se exhibet Salvatorem. Novit enim medicus quid pro sua, quid contra suam salutem poscat aegrotus; et ideo contraria poscentis non facit voluntatem, ut faciat sanitatem. Quapropter quando volumus ut faciat quodcumque petimus, non utcumque, sed in nomine ejus petamus, hoc est in nomine Salvatoris petamus. Non ergo contra nostram salutem petamus: quod si fecerit, non ut Salvator facit, quod est nomen ejus fidelibus ejus. Est quippe impiis et damnator, qui dignatur fidelibus esse Salvator. Qui ergo credit in eum, quodcumque petierit in eo nomine, quod est illis qui credunt in eum, hoc facit; quoniam hoc sicut Salvator facit. Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra suam salutem petit, non in nomine Salvatoris petit; quia Salvator ejus non erit, si quod ejus salutem impedit, fecerit. Unde tunc expedit potius ut non faciendo propter quod invocatur, faciat quod vocatur. Propterea non solum Salvator, sed etiam magister bonus, ut faciat quodcumque petierimus, in ipsa oratione quam nobis dedit, docuit quid petamus; ut etiam sic intelligamus non petere nos in nomine magistri, quod petimus praeter regulam ipsius magisterii.