TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et qui missi fuerant, erant ex Pharisaeis: id est, ex principibus Judaeorum. Et interrogaverunt, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? Quasi audaciae videbatur esse baptizare, quasi, In qua persona? Quaerimus utrum tu sis Christus; tu dicis te non esse: quaerimus ne forte praecursor illius sis, quia novimus ante Christi adventum venturum esse Eliam; negas te esse: quaerimus ne forte aliquis multum praeveniens praeco es, id est propheta, et accepisti hanc potestatem; nec prophetam te esse dicis. Et non erat propheta Joannes: major erat quam propheta. Dominus de illo tale testimonium dedit: Quid existis in desertum videre? Arundinem vento agitari. Utique, Non vento agitari, subaudis; quia non hoc erat Joannes, quasi qui a vento moveretur: qui enim a vento movetur, circumflatur omni spiritu seductorio. Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Vestiebatur enim Joannes asperis, id est, tunica facta de pilis cameli. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Non ergo existis videre hominem mollibus vestitum. Sed quid existis videre? Prophetam? Ita dico vobis, major quam propheta hic 9Matth. XI, 7, 8, 9 : quia prophetae longe ante praenuntiaverunt, Joannes praesentem demonstrabat.

Notes

  1. 9. Matth. XI, 7, 8, 9