TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si manseritis in me, inquit, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. Manendo quippe in Christo, quid velle possunt nisi quod convenit Christo? Quid velle possunt manendo in Salvatore, nisi quod non est alienum a salute? Aliud quippe volumus quia sumus in Christo, et aliud volumus quia sumus adhuc in hoc saeculo. De mansione namque hujus saeculi nobis aliquando subrepit, ut hoc petamus quod nobis non expedire nescimus. Sed absit ut fiat nobis, si manemus in Christo, qui non facit quando petimus, nisi quod expedit nobis. Manentes ergo in eo, cum verba ejus in nobis manent. quodcumque voluerimus petemus, et fiet nobis. Quia si petimus et non fiet, non hoc petimus quod habet mansio in eo, nec quod habent verba ejus quae manent in nobis; sed quod habet cupiditas et infirmitas carnis, quae non est in eo, et in qua non manent verba ejus. Nam utique ad verba ejus pertinet oratio illa quam docuit, ubi dicimus, Pater noster, qui es in coelis 4Matth. VI, 9 . Ab hujus orationis verbis et sensibus non recedamus petitionibus nostris, et quidquid petierimus, fiet nobis. Tunc enim dicenda sunt verba ejus in nobis manere, quando facimus quae praecepit, et diligimus quae promisit: quando autem verba ejus manent in memoria, nec inveniuntur in vita, non computatur palmes in vite, quia vitam non attrahit ex radice. Ad hanc differentiam valet quod scriptum est, Et memoria retinentibus mandata ejus, ut faciant ea 5Psal. CII, 18 . Multi enim memoria retinent, ut contemnant, vel etiam derideant et oppugnent ea. In his verba Christi non manent, qui attingunt quodammodo, non cohaerent: et ideo illis non erunt in beneficium, sed in testimonium. Et quia sic insunt eis ut non maneant in eis, ad hoc tenentur ab eis, ut judicentur ex eis.

Notes

  1. 4. Matth. VI, 9
  2. 5. Psal. CII, 18