Intendamus mentis obtutum, et adjuvante Domino, Deum requiramus. Divini cantici vox est, Quaerite Deum, et vivet anima vestra 1Psal. LXVIII, 33 . Quaeramus inveniendum, quaeramus inventum. Ut inveniendus quaeratur, occultus est; ut inventus quaeratur, immensus est. Unde alibi dicitur, Quaerite faciem ejus semper 2Psal. CIV, 4 . Satiat enim quaerentem in quantum capit; et invenientem capaciorem facit ut rursus quaerat impleri, ubi plus capere coeperit. Non ergo ita dictum est, Quaerite faciem ejus semper, quemadmodum de quibusdam. Semper discentes, et ad scientiam veritatis nunquam pervenientes 3II Tim. III, 7 ; sed potius sicut ille ait, Cum consummaverit homo, tunc incipit 4Eccli. XVIII, 6 : donec ad illam vitam veniamus, ubi sic impleamur, ut capaciores non efficiamur, quia ita perfecti erimus, ut jam non proficiamus. Tunc enim ostendetur nobis quod sufficit nobis. Hic autem semper quaeramus, et fructus inventionis non sit finis inquisitionis. Neque enim propterea non semper, quia hic tantum; sed ideo hic semper dicimus esse quaerendum, ne aliquando hic putemus ab inquisitione cessandum. Nam et de quibus dictum est, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; hic sunt utique semper discentes; cum vero de hac vita exierint, jam non erunt discentes, sed, erroris sui mercedem recipientes. Sic enim dictum est, Semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes; tanquam diceretur, Semper ambulantes, et ad viam nunquam pervenientes. Nos autem semper ambulemus in via, donec eo veniamus quo ducit via; nusquam in ea remaneamus, donec perducat ubi maneamus: atque ita, et quaerendo tendimus, et inveniendo ad aliquid pervenimus, et ad id quod restat quaerendo et inveniendo transimus, quo usque ibi fiat finis quaerendi, ubi perfectioni non superest intentio proficiendi. Haec praelocutio, dilectissimi, intentam fecerit Charitatem vestram ad istum Domini sermonem, quem ad discipulos habuit ante passionem: profundus est enim, et utique ubi multum laboraturus est disputator, non remissus debet esse auditor.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 1. Psal. LXVIII, 33
- 2. Psal. CIV, 4
- 3. II Tim. III, 7
- 4. Eccli. XVIII, 6