In his quae praecedunt hoc Evangelii capitulum, Dominus discipulos suos ad inimicorum odia perferenda confirmans, suo quoque praeparavit exemplo, ut eum imitando fierent fortiores: addens et promittens eis quod venturus esset Spiritus sanctus, qui de illo testimonium perhiberet, et adjiciens quod et ipsi fierent testes ejus, hoc utique in eis operante Spiritu sancto. Sic enim ait: Ille testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis. Utique quia ille perhibebit, etiam vos perhibebitis: ille in cordibus vestris, vos in vocibus vestris; ille inspirando, vos sonando: ut possit impleri, In omnem terram exivit sonus eorum 1Psal. XVIII, 5 . Parum quippe fuerat eos adhortari exemplo suo, nisi impleret Spiritu suo. Denique apostolus Petrus cum jam verba ejus audisset, ubi dixerat, Non est servus major domino suo: si me persecuti sunt, et vos persequentur 2Joan. XV, 20 ; et hoc in illo jam videret impleri, in quo patientiam Domini sui, si exemplum sufficeret, debuit imitari: succubuit et negavit, non utique ferens quod illum ferre cernebat. Cum vere accepit donum Spiritus sancti, quem negaverat praedicavit; et quem confiteri timuerat, non timuit profiteri. Prius enim exemplo quidem fuerat edoctus, ut quod fieri convenerat nosset; sed nondum fuerat virtute fultus, ut quod noverat faceret: instructus erat ut staret, sed non erat firmatus ne caderet. Quod posteaquam per Spiritum sanctum factum est, annuntiavit usque ad mortem, quem negaverat timens mortem. Ideo Dominus in hoc consequenti capitulo, de quo nunc vobis loquendum est, Haec, inquit, locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Canitur quippe in Psalmo, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum 3Psal. CXVIII, 165 . Merito itaque promisso Spiritu sancto, quo in eis operante fierent testes ejus, subjunxit, Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini. Cum enim charitas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 4Rom. V, 5, fit pax multa diligentibus legem Dei, ut non sit illis scandalum.