Sed forte de sensu meo dixi, quia peccatum sacrificium est pro peccato. Qui legerunt, agnoscant; qui non legerunt, non sint pigri: non sint, inquam, pigri ad legendum, ut veraces sint ad judicandum. Cum de sacrificiis enim praeciperet Deus offerendis pro peccato, in quibus sacrificiis non erat expiatio peccatorum, sed umbra futurorum, eadem ipsa sacrificia, easdem ipsas hostias, easdem ipsas victimas, eadem ipsa animalia quae admovebantur mactanda pro peccatis, in quorum sanguine sanguis ille figurabatur, peccata Lex appellat: usque adeo ut in quibusdam locis scriptum sit ita, ut sacerdotes immolaturi ponerent manus suas super caput peccati, id est, super caput victimae immolandae pro peccato. Tale ergo peccatum, id est, sacrificium pro peccato, factus est Dominus noster Jesus Christus, qui non noverat peccatum.