TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde quid passuri essent, jam exprimens ait: Extra synagogas facient vos. Quid autem mali erat Apostolis expelli de synagogis Judaicis, quasi non inde fuerant se separaturi, etiamsi eos nullus expelleret? Sed nimirum hoc voluit denuntiare, quia Judaei Christum non fuerant recepturi, a quo isti non fuerant recessuri; et ideo futurum erat ut foras mitterentur cum illo, ab eis qui esse nollent in illo, hi qui esse non possent sine illo. Nam profecto, quia non erat ullus alius populus Dei quam illud semen Abrahae, si agnoscerent et reciperent Christum, tanquam rami naturales in olea permanerent 5Id. XI, 17; nec aliae fierent Ecclesiae Christi, aliae Synagogae Judaeorum: eaedem quippe essent, si in eodem esse voluissent. Quod quia noluerunt, quid restabat nisi ut remanentes extra Christum, extra synagogas facerent eos qui non relinquerent Christum? Accepto quippe Spiritu sancto testes ejus effecti, non utique tales essent, de quibus dicitur: Multi principes Judaeorum crediderunt in eum; sed propter metum Judaeorum, ne pellerentur de synagogis, non audebant confiteri eum: dilexerunt enim gloriam hominum magis quam Dei 6Joan. XII, 42 et 43 . Crediderunt ergo in eum, sed non sic quomodo eos volebat credere, qui dicebat: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est non quaerentes 7Id. V, 44 ? Discipulis ergo sic in eum credentibus, ut impleti Spiritu sancto, hoc est dono gratiae Dei, non sint de numero eorum qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 8Rom. X, 3 ; nec de illorum de quibus dictum est, Dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei: illa congruit prophetia, quae de ipsis invenitur impleta, Domine, in lumine vultus tui ambulabunt, et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in tua justitia exaltabuntur; quoniam gloria virtutis eorum tu es 9Psal. LXXXVIII, 16-18 . Merito eis dicitur, Extra synagogas facient vos: illi scilicet qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam; propter quod ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere 10Rom. X, 2 et 3 , eos expellunt qui non in sua, sed in Dei justitia exaltantur, nec expulsi ab hominibus erubescunt, quoniam gloria virtutis eorum ipse est.

Notes

  1. 5. Id. XI, 17
  2. 6. Joan. XII, 42 et 43
  3. 7. Id. V, 44
  4. 8. Rom. X, 3
  5. 9. Psal. LXXXVIII, 16-18
  6. 10. Rom. X, 2 et 3