Denique adjungit et dicit: Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite; sic nec vos, nisi in me manseritis. Magna gratiae commendatio, fratres mei: corda instruit humilium, ora obstruit superborum. Ecce cui, si audent, respondeant, qui ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 1Rom. X, 3. Ecce cui respondeant sibi placentes, et ad bona opera facienda Deum sibi necessarium non putantes. Nonne huic resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem 2II Tim. III, 8, qui respondent et loquuntur niquitatem, dicentes: A Deo habemus quod homines sumus, a nobis ipsis autem quod justi sumus? Quid dicitis, qui vos ipsos decipitis, non assertores, sed praecipitatores liberi arbitrii, ex alto elationis per inania praesumptionis, in profunda submersionis? Nempe vox vestra est, quod homo ex semetipso facit justitiam: hoc est altum elationis vestrae. Sed veritas contradicit, et dicit, Palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite. Ite nunc per abrupta, et non habentes ubi figamini, ventosa loquacitate jactamini. Haec sunt inania praesumptionis vestrae. Sed quid vos sequatur videte, et si est in vobis ullus sensus, horrete. Qui enim a semetipso se fructum existimat ferre, in vite non est; qui in vite non est, in Christo non est; qui in Christo non est, christianus non est. Haec sunt profunda submersionis vestrae.