TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Et jam, inquit, non sum in mundo, et hi in mundo sunt. Si horam prorsus illam qua loquebatur attendas, utrique adhuc in mundo erant; et ipse scilicet, et illi de quibus hoc dicebat: non enim secundum provectum cordis et vitae id accipere possumus vel debemus, ut illi propterea adhuc esse dicantur in mundo, quod mundana adhuc sapiant; ille autem jam non esse in mundo, sapiendo divina. Positum est hic enim verbum unum, quod nos ita intelligere omnino non sinat: quia non ait, Et non sum in mundo; sed, Jam non sum in mundo: per hoc ostendens fuisse se in mundo, jam non esse. Numquid ergo fas est ut eum credamus aliquando mundana sapuisse, et ab hoc errore liberatum jam illa non sapere? Quis tam impio sensu se induerit? Restat igitur ut secundum id quod ipse etiam in mundo prius erat, in mundo se dixerit jam non esse; profecto praesentia corporali, a mundo scilicet absentiam suam jam cito futuram, illorum autem tardius, per hoc ostendens, quod se jam non hic esse, illos autem hic esse dixit, cum et ipse hic et illi adhuc essent. Sic enim est locutus, homo congruens hominibus, ut mos loquendi sese habet humanus. An non quotidie dicimus, Jam non est hic, de aliquo quantocius abituro? Et maxime hoc de morituris solet dici. Quanquam et ipse Dominus tanquam praevidens quid lecturos movere posset adjecit, Et ego ad te venio: sic exponens quodammodo cur dixerit, Jam non sum in mundo.