TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nonne Moyses, inquit, dedit vobis Legem, et nemo ex vobis facit Legem? Quid me quaeritis interficere? Ideo enim quaeritis me interficere, quia nemo ex vobis facit Legem: nam si Legem faceretis, in ipsis litteris Christum agnosceretis, et praesentem non occideretis. Et illi responderunt: Respondit ei turba. Respondit quasi turba non pertinentia ad ordinem, sed ad perturbationem: denique turba turbata videte quid responderit: Daemonium habes; quis te quaerit occidere? Quasi non pejus fuerit dicere, Daemonium habes, quam eum occidere. Ei quippe dictum est quod daemonium haberet, qui daemones expellebat. Quid possit aliud dicere turba turbulenta? quid possit aliud olere coenum commotum? Turba turbata est; unde? A veritate. Turbam lippitudinis turbavit claritas lucis. Oculi enim non habentes sanitatem, non possunt ferre luminis claritatem.