Nunc autem vado ad eum qui me misit: et nemo, inquit, ex vobis interrogat me, Quo vadis? Significat sic se iturum ut nullus interrogaret, quod palam fieri visu corporis cernerent: nam superius interrogaverant eum quo esset iturus, et responderat eis se iturum quo ipsi tunc venire non possent 6Joan. XIII, 36. Nunc vero ita se promittit iturum, ut nullus eorum quo vadit interroget. Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis; et euntem in coelum non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt 7Act. I, 9-11.