TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quae cum ita sint, dilectissimi, moneo vos in charitate Christi, ut seductores caveatis impuros et obscoenae turpitudinis sectas, de quibus ait Apostolus, Quae autem occulte fiunt ab istis, turpe est et dicere 12Ephes. V, 12 : ne cum horrendas immunditias docere coeperint, quas humanae aures qualescumque sint, portare non possunt, dicant ipsa esse quae Dominus ait, Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; et per Spiritum sanctum asserant fieri ut possint illa immunda et nefanda portari. Alia sunt mala quae portare non potest qualiscumque pudor humanus, et alia sunt bona quae portare non potest parvus sensus humanus: ista fiunt in corporibus impudicis, illa remota sunt a corporibus universis; hoc impura carne committitur, illud pura mente vix cernitur. « Renovamini ergo spiritu mentis vestrae 13Ephes. IV, 23, et intelligite quae sit voluntas Dei, quod bonum est et beneplacitum et perfectum » 14Rom. XII, 2: « ut in charitate radicati et fundati, possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei » 15Ephes. III, 17-19. Isto enim modo vos docebit Spiritus sanctus omnem veritatem, cum magis magisque diffundet in cordibus vestris charitatem.

Notes

  1. 12. Ephes. V, 12
  2. 13. Ephes. IV, 23
  3. 14. Rom. XII, 2
  4. 15. Ephes. III, 17-19