TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quomodo ostendimus omnes gentes pertinere ad binas vel ternas metretas? Aestimantis enim fuit quodammodo, ut ipsas diceret binas, quas dixerat ternas, ad commendandum scilicet sacramentum. Quomodo sunt binae metretae? Circumcisio et praeputium. Hos duos populos Scriptura commemorat, et nullum praetermittit hominum genus, quando dicit, Circumcisio et praeputium 38Coloss. III, 11 ; in duobus istis nominibus habes omnes gentes: binae metretae sunt. His duobus parietibus de diverso venientibus ad pacem in seipso faciendam, lapis angularis factus est Christus 39Ephes. II, 14-20. Ostendamus et ternas metretas in eisdem ipsis omnibus gentibus. Tres erant filii Noe 40Gen. V, 31, per quos reparatum est genus humanum. Unde Dominus ait: Simile est regnum coelorum fermento, quod accepit mulier et abscondit in farinae mensuris tribus, quoadusque fermentaretur totum 41Luc. XIII, 21 . Quae est ista mulier, nisi caro Domini? Quod est fermentum, nisi Evangelium? Quae sunt tres mensurae, nisi omnes gentes, propter tres filios Noe? Ergo sex hydriae capientes binas vel ternas metretas, sex sunt aetates temporum, capientes prophetiam pertinentem ad omnes gentes, sive in duobus generibus hominum, id est, Judaeis et Graecis, sicut saepe Apostolus commemorat 42Rom. II, 9; I Cor. I, 24, etc.; sive in tribus, propter Noe tres filios, significatas. Figurata est enim prophetia pertingens usque ad omnes gentes. Nam in eo quod pertingit, dicta est metreta, sicut dicit Apostolus, Accepimus mensuram pertingendi usque ad vos 43II Cor. X, 13 . Gentibus enim evangelizans, hoc ait, mensuram pertingendi usque ad vos.

Notes

  1. 38. Coloss. III, 11
  2. 39. Ephes. II, 14-20
  3. 40. Gen. V, 31
  4. 41. Luc. XIII, 21
  5. 42. Rom. II, 9; I Cor. I, 24, etc.
  6. 43. II Cor. X, 13